Digitized Materials

Here you will find digitized editions of anthropological journals and monographs. For more information about the digitization project, please visit [here].

Search in

Full Text : Alte Einblattdrucke

J

ALTE EINBLATTDRUCKE

et dispensare valeant. Si quis autem hoc contradicere
[so handschriftlich korrigiert statt des gedruckten attemptare]
 praesumpserit et [et hineinkorrigiert] manifeste
vobis constiterit, canonica monicione praemissa, Si layci
fuerint, publice candelis accensis singuli vestrum in dyocesis
 et ecclesijs vestris eos sentencia procellatis, Si vero
clerici uel canonici regulares seu monachi fuerint, eos
appellacione remota ab officio et beneficio suspendatis
neutris relaxaturi sentenciam donec praedictis fratribus
plenarie satisfaciant. Et tam layci quam clerici seculares
cum dyocesani litteris Episcopi a sede apostolica venientes
 ab eodem vinculo mereantur absolui. Volumus et
concedimus indulgeri adhuc in participacione stacionis,
dedicacionis sancte romane ecclesie * et in peregrinacione
terre sancte, omnes benefactores viuos et mortuos facimus
participes et consortes ineternum. Bonifacius papa
viij, quod de vsuris, rapinis, incendijs, homicidijs, dampnis
 datis, de oppressione paruulorum, de male acquisitis,
 Si nesciantur, quibus ecclesijs uel personis debent
restituere, et omnia vota commutare possunt et ab alijs
votis ligatis absoluere, Excepto dumtaxat voto religionis,
castitatis et iherosolomitani, Sacerdotibus vero et clericis
tam viris religiosis quam mulieribus dictum negocium
diligenter tractantibus et de suis bonis misericorditer largientibus,
 quicquid in diuinis officijs et horis canonicis
per defectum librorum seu per impotenciam, negligenciam
 aut debilitatem corporis dicere omiserint, in domino
misericorditer relaxamus. Summa missarum tocius ordinis
per annum triginta duo milia et totidem psalteria a fratribus
 non ordinatis.
[Darunter noch handschriftlich: Et sanctissimus in
Christo pater et dominus dominus Innocencius Octauus
diuina prouidentia papa modernus voluit, ordinauit, statuit

ı) über die stations- und kirchweihablässe der römischen kirchen
vgl. N. Paulus, Histor. Jahrb. 1907, I ff.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.