Digitalisate

Hier finden Sie digitalisierte Ausgaben ethnologischer Zeitschriften und Monografien. Informationen zum Digitalisierungsprojekt finden Sie [hier].

Suchen in

Bibliographische Daten: Alte Einblattdrucke

gm 
ALTE EINBLATTDRUCKE 
At quia praecepit Deus, hanc Ecclesia uocem 
Vt sonet, est noster discere tanta labor. 
Nos immersa malis gens et caligine mortis 
Pressaque peccati pondere turba sumus. 
Nam meriti nusquam ratio uenit obuia cuiquam. 
Exequitur Legis cum Deus ipse minas. 
Qui tamen humanam miseratus pectore sortem : 
Haec te restituent Pharmaca, dixit, Adam. 
Splendor et illustris summi genitoris imago 
Assumet massam de muliere tuam, 
Ipsaque Satanicos, letalia uulnera, morsus 
Diuina fuso sanguine tollet ope. 
Nec non offensi placabit numinis iram — 
Sic ait atque ratam uerba habuere fidem. 
Induit humanam reuoluto tempore massam 
Filius excelsi, uera propago, patris. 
Fascia fit yopi@ similis, sic excipit ictus, 
„ Ilita uipereo spicula felle, graues. 
Vincit et imposito uictos pede conterit hostes, 
Parta triumphantis more trophaea locans. 
Non etenim est fragilis tantum caro Filius ille 
Atque fluens tabo fascia cruda putri. 
Non est panniculus tantum uermisque cruentus 
Pollutusque atro sanguine factus homo, 
Viuit in assumpto non enarrabile Verbum 
Corpore, sustentat membra caduca AOYOS, 
Foedere mirando nostris se filius .oris 
Conceptum salua uirginitate dedit, 
Sic uult in nobis amissam accendere uitam 
Atque novae lucis dona reperta dare, 
Non potuisset enim nostrum durare uel horam 
Te nisi, nate Dei, uiuificante genus. 
Tu nisi, naturae nouus instaurator ut esses, 
Consilio patris missus ab axe fores, 
Tu nisi uulneribus nostris medicina fuisses, 
Spes expectandae nulla salutis erat.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.